- SUDENI
- SUDENIPtol. populi Sarmatiae Europaeae ad oram sinûs Venedici incolentes: quorum regio Sudaw solitudinibus sylvisque horrens; in Prussia Ducali, in peninsul. apud Regium montem. Sansoni sub Venedis erant, ubi nunc Palatinatus Vitebsoiensis, in Lithuania. Sed priorem sententiam fulcit Georg. Agricola, ubi de succini piscatione, Sudini, ait, Insulares, ad Brustam, in triginta et plures divisi pagos, noverunt --- reticulis, tamquam posces, extrahere, liberôusu, quandiu libertas constitit; sed, sub imperium redacti Germanorum, inviti compelluntur ad opus, quod a maioribus ultimis in seros descendit nepotes. Flantibus Favoniô aut Corô, insurgit mare procellosum, cum Sucini agminatim, sive de die, sive de nocte convolant, ubi littus a vento aut procellis vapulat. Viris in promptu sunt retia de pertica furcata extensa, et a mulierculis annona, cum supellectile. Sic praestolantur, donec ventus desinat, et in aestuantes nudi procurrunt aquas recedentes, succinumque ex fundo protrahunt, ab ingruentibus undis propulsum: accedit herba pulegio similis, velut cognata. Sed advigilandum, ut praeda referatur ante refluxum Oceani, qui tardiusculos haurit. Excutiuntur tum retia, mulierculae mundant cum sobole, reiectaneis separatis, quidquid fuerit relatum. Tum frigidô caelô maritum fovet uxor ad focum, et in lectulum componit, ut iterandae excursioni sufficiat, ad ultimam piscationem --- Est et alia ratio piscandi succinum, cum iuxta littus fossas ducunt latas et quadratas, quarum fundum stipitibus acutis sollicitant, altissime impactis, sed creberrime concussis, ut succinum, si maxime illic lateat, redundet, tamquam e fonte, quod inductô reti per supersiciem aquae conducant, apud Auctorem Anonymum Sinae et Europae c. 31. Succini autem matrem Prussiam esse Ducalem, supra vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.